sábado, 2 de junio de 2012

Yael y Sísara


LIBER IUDICUM (4, 17-22)

Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: “Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas”. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno, dixit ad eam:
“Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum.
Dixitque Sisara ad eam: “Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est aliquis?”, respondebis: “Nullus est”.
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “ Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris ”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.

Artemisia Gentileschi: Yael y Sísara (1620) Museo de Bellas Artes de Budapest

LIBER IUDICUM (5, 24-27)

Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei,
prae mulieribus tabernaculi benedicatur!
Aquam petenti lac dedit
et in phiala principum obtulit butyrum.
Sinistram manum misit ad clavum
et dextram ad fabrorum malleum:
percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum
et tempus valide perforans.
Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat;
inter pedes eius ruit, cecidit;
ubi ruit, ibi iacebat exanimis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario